Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 7: Versus 17

Nunc autem.Jam redemptus: jam accepta gratia Christi qui fuit ante sub peccato venundatus.Non ego.Libera est mens, caro captiva.Habitat,etsi non consentiendo ei, vivit ex fide. Sunt desideria, sed si non regnant ipse non facit, faceret autem si consentiret.Sed quod habitat in me.Quomodo habitat, cum non sit substantia sed privatio boni? Ecce primi hominis corpus corruptum est per peccatum. Ipsaque corruptio per conditionem offensionis manet in corpore, robur tenens divinae sententiae datae in Adam, cujus consortio anima maculatur peccato.
(* Traductions européennes)